Et tunc redit historia ad ordinem suum, et continuatur ei, quod supradictum est, collectam factam a fidelibus Antiochiae, missam pauperibus in Jerusalem per Barnabam, et Saulum; quod enim intersertum est de Herode, de morte Jacobi, de incarceratione, et liberatione Petri, quasi incidens fuit. Prosequitur ergo de reditu Barnabae, et Hierosolymis historia in hunc modum. Verbum Domini crescebat, et multiplicabatur. Barnabas autem, et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis assumpto secum Joanne, qui cognominabatur Marcus, post expletum ministerium. Erant autem in Ecclesia, quae erat Antiochiae, praeter eos, qui venerant ab Hierosolymis prophetae, et doctores, inter quos erat Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, id est eodem cum illo lacte nutritus. Et possunt iidem accipi prophetae doctores. Vel potest ita distingui: prophetae de futuris, et doctores de praeteritis. Et vide quia iste Simon dictus est de colore Niger si sit Latinum vocabulum; vel si est Hebraeum, dictum est Niger, quasi ascendens de virtute ad virtutem. Niger est Hebraeum, et interpretatur ascendens. Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit eis Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos. Qui audito consilio Spiritus sancti remiserunt Saulum, et Barnabam in Hierusalem ad Petrum, et Jacobum, et Joannem, qui erant ibi. Qui gavisi sunt audito mandato Domini vel Spiritus sancti, et jejunantes, et orantes imposuerunt eis manus, in modum ordinandorum. Utrum autem praeter impositionem manuum aliam ordinis solemnitatem circa eos celebraverunt, incertum est. Nec de ordine apostolorum aliquid legitur, vel quod Dominus eis imposuerit manus. De Petro tamen certum habetur quod Antiochiae missam celebraverit. Sed potuit apostolis pro ordinatione sufficere, quod dictum est eis a Domino. Hoc facite in meam commemorationem. Et licet non interfuerit Barnabas, et Paulus, tamen quia postea electi sunt ad apostolatum consilio Spiritus sancti, forsan in hoc cum aliis fuerunt privilegiati, nec alia solemnitas ordinationis circa eos celebrata est. Multi in primitiva Ecclesia sine hac solemnitate ordinationis ad sacerdotium promoti sunt, et multi laici sine diaconio, et praecedentibus ordinibus sacerdotes facti sunt. Et imponentes eis manus dimiserunt eos. Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto, eodem duce itineris, qui separaverat eos a caeteris, abierunt Seleuciam, et inde navigaverunt Cyprum. Et cum venissent Salaminam praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum, propter reverentiam, sive duritiam eorum, et habebant secum in ministerio praedicationis Joannem, qui cognominabatur Marcus.